Liber Regum Tertius*

Caput 16: Versus 34

Aedificavit Hiel.RAB.Hiel,vivens Deo;Bethel,domus Deiinterpretatur, destructa a Josue atque anathematizata, Jericho moenia restauravit. Cum quis eorum, qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera, quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, cumque errorum dogmata vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, qua imbutus est, praefert, quasi Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Is et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoarat, et claustra bonae actionis quibus perfici debuerat, perdit.In Abiram.ID.Cum conditor Jericho fundamenta poneret, primogenitus ejus nomine Abiram mortuus est. Cum portas muniret, Segub filium suum novissimum amisit, juxta imprecationem Josue.
(* Traductions européennes)